- TREPIDIARII Equi
- TREPIDIARII Equimemorantur Vegetio, de Arte Veterin. l. 1. c. 56. Quod nihilominus inventum constat a Parthis, quibus consuetudo est equorum gressus ad delicias dominorum hâc arte mollire: non enim circulis atque ponderibus praegravant, ut soluti ambulare condiscant, sed ipsos equos, quos vulgo Trepidiarios, militari verbô guttonarios, vocant, ita edomant ad lenitatem, et quaedam blandimenta vecturae, ut asturconibus similes videantur. Iidem cum Tripedariis, a tripedando, de qua voce vide infra; seu tripudiando, sic dictis. Veteres enim trepidare, pro tripedare, corrupte enuntiâsse videntur. Servius, ad illud Virg. l. 4. Aen. v. 121.Dum trepidant alae, soltusque indagine cingunt:trepidant, ait, hôc locô sensim accipiunt, non, ut alibi, festinant, ut, Heinc me dum trepidi: quia saltus non cursu, sed sensim cinguntur. Quidam trepidant ab equis, qui hodieque trepidare dicuntur, appellari putant. Cato: sedere non potest in equo trepidante. Ubi equus trepidans est τριποδίξων καὶ καλπάξων: cuiusmodi equi succussores sunt, et vecturam non delicatam satis exhibent, Gallis tlotarii vel trotarii, quasi tolutarit, appellati. Atque haec vera origo verbi trepidare est: qui enim trepidat metu, ὀρκεῖται φόβῳ, exilit praemetu, unde καρδίαν φόβῳ ὀρκουμένην dixit Aeschylus. Inde pro sestinare sumpta vox. Liv. l. 23. Moxque, dum in sua quisque ministeria discursu trepidat ad primasigna. virg. Aen. l. 9. v. 114.Ne trepidat meas Teucri defendere naves.Etiam in Sacris. Sic Hoseae c. 11. v. 11. Trepidabunt ut avicula ex Aegypto, et ut columba e terra Assyriae: i. e. summâ festinatione sugient; columbae namque volatus pernicissimus, ut supra vidimus. Hinc trepidae nubes Statio, Theb. l. 12. v. 3. i. e. Festinando fugientes, vet. Scholiasti. Sed et trepidare, apud Persium, Sat. 1. v. 20. de hist etiam, qui laetitiâ elati gestiunt, subsiliuntque,Tum videas neque more probô, neque voce serenâIngentes trepidare Titos. — —uti de iis, qui in Hastiludiis decertant, in Concil. Albiensi, c. 15. Unde trepidium quoque pro tripudio etc. Sic igitur Trepidarii Equi Vegetio, qui trepidant seu tripedant, οἱ τριποδίξοντες vel τριποδιςτικοὶ, cum videl. cursu feruntur, inter citatissimum cursum et commenem simplicemque inceslum mediô; in quo cursus genere, quod altius pedes tollendo et volubiliter glomerando greslus quodammodo saltare videntur vel subsultim ambulare, hinc καλπάξειν καὶ τριποδίξειν Graecis (τρίποδον hoc cursu genus appellantibus, uti ex Leone in Tacticis patet) saltare et trepidare seu tripedare Latinis, dicti sunt. Quia vero nullum vecturae genus tam torquet, ac succutit, quam equi trepidantes; hinc sumebant illos Parthi, quos condocefacerent asturconum more blande molliterque vehere, gesluque spissô et minutô sedentem erigere, et gratâ succussione commovere: quam delicate vehendi artem postquam erant edocti, mediam quandam ambulaturam nanciscebantur, inter asturcones et trepidiarios, ac tum tricenarii vel tricinarii nominabantur, de qua voce vide infra: Plura vero hanc in rem, apud Salmas. Not. ad Capitolin. in Maximinis, c. 3. et hîc passim, inprimis ubi de vocibus, Calpare, Guttonarii, Tolutares etc. Hinc intripedare equum Symmacho, h. e. eqaum ad cursum tripedantium, Graece τρίποδον seu κάλπαν, incitare; Gall. mettre son cheval au trot, Ibid. Alii longe equi illi sunt, qui ad cuiuscumque hominis, aut animalis, aut rei occursum subito exterrentur, et suam ipsi umbram timent, Gallis hinc umbragiosi vulgo, Graecis πτυρτικοὶ, qui et ipsi trepidantes, sed aliô omnino sensu, dici possint; trepidare nemque πτύρεςθαι est. Gloslae, trepido, ἀγωνιῶ, δειλιῶ, πτύρομαι, πτοοῦμαι. His quô pactô Veteres metum excutere soliti sint, diximus supra ubi de Tintinnabulis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.